Hľadaný výraz: Mk 2,1-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset. 2 Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. 3 Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. 4 Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. 5 Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “ Fili, dimittuntur peccata tua ”. 6 Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: 7 “ Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”. 8 Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: “ Quid ista cogitatis in cordibus vestris? 9 Quid est facilius, dicere paralytico: “Dimittuntur peccata tua”, an dicere: “Surge et tolle grabatum tuum et ambula”? 10 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico - : 11 Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ”. 12 Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “ Numquam sic vidimus! ”.

1

mail   print   facebook   twitter